- CINNAMUS
- I.CINNAMUSHistoricus, seu Regius, ut se ipse vocat, Grammaticus, memoriâ sane et posteritate dignissimus. Vitam Ioannis Commeni Imperatoris Constantinopolitani brevi compendiô tradidit; sed imperium, ac res gestas filii eius ac successoris Manuelis, cui per Asiam, atque Europam bellanti adolescens admodum, comes fuit, cuiusque facta pleraque oculis suis vidit, longâ serie prosecutus est. Dictio eius pura, ac tersa satis, Herodoti, Xenophontis, aliorumque veteris Graeciae in Historiâ principum aemula, ut vel hâc solum virtute immensô post se spatiô relinquat Michaelem Glycam, Constantinum Manassem, Tzetzem, Choviatem Nicetam, et eos qui eius aevô, aut paulo post scripsêre, tumidi homines et salebrosi. Fidem profitetur incorruptam, sine amore cuiusquam, sine odio, quamquam indulgentior visus est quibusdam in laudando Manuele, depraedicandoque magnis ausis, saepe etiam temerariis promptum eius animum. Corn. Tollius in praefat. editionis Auctoris praedicti. Vide et Iohannes.II.CINNAMUStonsor quidam Roman, in quem ludit Martial. l. 7. Epigr. 63.Qui tonsor fueras totâ notissimus urbe,Et posthaec Dominae munere factus eques;Sicanias urbes, Aetneaque regna petistiCinname, cum fugeres tristia iura fori.Quâ nunc arte graves tolerabis inutilis annos?Quid facit infelix et fugitiva quies?Non Rhetor, non Grammaticus, Ludive Magister,Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes.Vendere nec vocem Siculis, plausumque theatris;Quod superest, iterum Cinname tonfor eris.Idem, l. 6. Epigr. 17.Cinnam, Cinname te iubes vocari;Non est hic, rogo, Cinna, barbarisimus?Tu si Furius ante dictus esses,Fur istâ ratione dicereris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.